Epistola ad Ephesios*

Caput 5: Versus 29

Nemo enim unquam.Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones et pondus ejus odit.Sicut et Christus Ecclesiam.Ita faciat vir de uxore, quae est caro ejus: quia sic et Christus nutrit Ecclesiam cibo corporis sui, et fovet spiritualibus indumentis praeceptorum, virtutum et bonorum operum.
(* Traductions européennes)